# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.13.58-78

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, 1.13.58 to 1.13.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.13.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.13.58

Consentanea item sunt reliqua quae illibatum illum et omni castitate puriorem, ipsaque adeo continentia praestantiorem hymenaeum sunt consecuta. Mirabilis ab ipsis incunabilis Sapientia Dei, et Jordanis, qui aquas ad Baptismum praebebat, cum reverentia illum suscipiens. Adhaec regalis unctio cum omnium rerum scientia conjuncta. Doctrina item ac potentia quae res admirabiles perpetravit, et insanabiles morbos curavit. Mira denique celeritas in hominum precibus exaudiendis. Et generaliter tota ejus vita hominum utilitati inserviens. Praedicatio vero quae non prudentiam, sed sapientiam insinuaret; auditoribus non civiles virtutes, sed viam quae ad intelligibilem mundum perducit, addiscentibus; ejusque naturae quae semper uno eodemque in statu permanet, contemplationem et summi patris notionem assidua exercitatione scrutantibus. Jam beneficia haudquaquam mediocria. Pro caecitate, visus; pro virium ac nervorum resolutione, firma corporis valetudo; pro morte denique, vita iterum restituta. Praetereo res ad victum necessarias in solitudine large suppeditatas, et paucissimos cibos maximae hominum multitudini longo temporis spatio sufficientes. Hanc tibi gratiarum actionem, prout possumus, persolvimus, Christe, Deus ac Servator, magni Patris summa Providentia, qui et a malis liberas, et doctrinam beatissimam tradis. Neque enim haec a me dicuntur ut laudes tuas celebrem, sed ut gratias agam. Nam quis unquam inter homines te pro dignitate laudaverit? Tu quippe es qui ex nihilo res creasse diceris, et lucem eis accendisse, et confusam elementorum molem ordine ac ratione distinxisse. Tuae dementiae hoc praecipuum munus est, quod homines bona indole praeditos divinae ac beatae vitae aemulatores reddidisti, ac providisti ut illi optimarum rerum mercatores effecti, sapientiam ac felicitatem suam pluribus aliis impertirent, ipsique immortalem fructum virtutis perciperent; liberati quidem intemperantia, clementiae vero participes: et misericordiam quidem prae oculis habentes, fidei vero promissa sperantes; verecundiam denique et omne genus virtutis amplectentes, loco injustitiae quam prior mortalium vita moribus humanis infuderat, ut ab eo qui omnium rerum curam ac providentiam gerit exscinderetur.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
