Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIII. —QUOD NECESSARIA SIT DIFFERENTIA IN REBUS CREATIS, ET QUOD AD BONUM MALUMQUE PROPENSIO EX VOLUNTATE HOMINUM ORITUR, IDEOQUE NECESSARIUM EST JUDICIUM DEI. Quidam vero etiam in hoc Deum reprehendere juvenili audacia praesumunt. Qua de causa, inquiunt, non unam eamdemque omnium naturam atque indolem fabricavit, sed multa diversa, adeoque contraria indole praedita nasci voluit? ex quo dissimilitudo morum ac voluntatum inter homines orta est. Satius quidem fortassis fuisset, ut quod spectat ad observationem mandatorum Dei, et accuratam ejus contemplationem, et ad confirmationem fidei singulorum, omnes homines unius atque ejusdem moris fuissent. Verum absurdum plane ac ridiculum est id optare, ut omnes homines iisdem sint moribus praediti; neque animadvertere, aliam mundi totius, aliam earum rerum quae in inundo sunt, ordinationem esse; nec res naturales ejusdem substantiae esse ac morales; nec corporis affectus eosdem esse cum affectibus animi. Etenim universum hunc mundum longo intervallo superat anima rationalis; tanto beatior terrenis et corruptioni obnoxiis animantibus, quanto augustior est atque divinior, necnon divinae bonitatis particeps hominum genus. Nec tamen omnes homines promiscue ac sine ullo discrimine participes sunt divinae bonitatis, sed ii soli qui divinam naturam scrutati sunt, et qui hoc praecipuum vitae institutum ac studium sibi proposuerunt, rerum divinarum cognitionem.