# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.17

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.17

CAP. XIV. — QUOD CREATURA IMMENSO SPATIO DISTAT A SUBSTANTIA INCREATA, ET QUOD HΟΜΟ PER VIRTUTEM PROXIME AD DEUM ACCEDIT. Porro ea quae oria sunt cum aeternis comparare summae profecto dementiae est. Haec enim neque principium habent, neque finem. Illa vero cum orta sint et genita, cumque existendi ac vivendi certo tempore principium acceperint, exitum quoque habeant necesse est. Ea vero quae genita sunt quomodo comparari unquam possint cum eo qui ipsa gigni praecepit? Nam si haec illi aequalia sunt, praeceptum quo ea gigni jussit non posset ipsi merito convenire. Sed ne coelestia quidem jure cum illo conferantur; quemadmodum nec sensibilis mundus cum intelligibili; nec imagines cum exemplari. At confusio et permixtio omnium rerum, nonne prorsus ridicula res est cum divinae naturae dignitas obtegatur, si homines ac bestiae comparentur cum Deo? Cupiditas vero potentiae quae aemula sit et aequalis potentiae divinae, an non est hominum prorsus amentium, et a modesta ac proba vivendi ratione alienorum? Nam si quidem ad divinam beatitudinem omnino aspiramus, vitam juxta Dei mandata instituere debemus. Sic enim postquam juxta legem a Deo constitutam vixerimus, fato superiores in immortalibus aeternisque sedibus aevum degemus. Quippe haec sola in homine vis est par divinae potentiae; sincerus ac minime fucatus Dei cultus; et conversio ad ipsum; et eorum quae Deo accepta sunt, contemplatio atque meditatio; nec in terram pronum atque abjectum esse: sed ad sublimia ac coelestia, quoad fieri potest, mentem nostram erigere. Ex hujusmodi enim studio victoria nobis paratur instar multorum bonorum. Causa igitur dissimilitudinis rerum, tum in dignitatis, tum in potentiae distantia posita, hanc habet rationem. Cui libenter quidem acquiescunt quicumque sapiunt; et maximas gratias agunt. Stulti vero ingratos sese exhibentes debitum arrogantiae suae supplicium ferunt.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
