# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.18.20-34

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, 1.18.20 to 1.18.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.18.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.18.20

Haec est revera coelestis sapientia: injuriam pati malle quam facere, et quoties necessitas exegerit eo animo esse, ut damnum accipiamus potius quam inferamus. Cum enim maximum malum sit injuriam facere, non is qui patitur, sed is potius qui facit injuriam, gravissimo afficitur supplicio. Ei porro qui Deo subjectus sit, integrum est, nec facere injuriam, nec pati, dummodo confidat patrocinio Dei, qui praesens ipsi adest, et auxilium affert, ne quis eorum qui ipsi parent ullo afficiatur incommodo. Quomodo vero ipse sibi succurrere conaretur? Praelium enim futurum esset inter duos, anceps vero atque incerta victoria. Atqui nemo unquam sana mente praeditus res incertas certis anteponit. Quonam autem modo de praesentia et auxilio Dei dubitaturus sit is, qui tot pericula expertus est, et qui ex omnibus semper discriminibus solo Dei nutu facillime evasit; qui per mare quod servatoris mandat… constratum erat, et transeuntibus populis solidam praebebat viam, ambulavit? Haec enim certissima ac firmissima, ut opinor, basis est fidei; hoc fundamentum fiduciae, cum admirabiles hasce res et incredibiles Dei providentis jussu perfici videmus. Hinc etiam fit, ut cum quis in periculum calamitatis inciderit, nequaquam illum poeniteat fidei suae, utque spem in Deo firmam atque inconcussam retineat. Qui quidem habitus, ubi semel animo inhaesit, Deus in interiori cogitatione sedem habet. Hic autem cum invictus sit, animus quoque ille qui invictum in interiori cogitatione possidet, ab ingruentibus periculis nunquam vinci poterit. Praeterea istud ipsum ex Dei victoria didicimus: qui omnes homines providentia sua complexus, cum ab impiis et iniquis contumeliose acceptus fuisset, nullo ex passione percepto damno, triumphum maximum et immortalem coronam devicta improbitate est assecutus: quippe qui et propositum providentiae suae ac benevolentiae erga justos, ad exitum perduxerit; et impiorum injustorumque hominum crudelitatem conculcaverit.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
