# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.2

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.2

CAP. II. — ALLOCUTIO AD ECCLESIAM ET AUDITORES, UT IGNOSCANT ET EMENDENT, SI QUID MINUS RECTE DIXERIT. Audi ergo, castitatis ac virginitati· compos nanclere; tuque infirmae ac rudis aetatis nutrix ecclesia, cui veritas et clementia curae est, ex cujus perenni fonte salutaris defluit rivus. Vos quoque qui sincero Deum colitis, eamque ob causam illi curae estis, faventes audite, nec tam ad verba ipsa, quam ad rerum que dicuntur veritatem, animum intendite; nec me dicentem, sed devotionis religiosum officium spectate. Quae enim gratia et utilitas fuerit orationis, nisi dicentis animus antea fuerit exploratus? Magna quidem fortasse praesumo. Verum insitus mihi erga Deum amor audaciae causa est; quippe qui vim affert pudori. Proinde vos, qui divinorum mysteriorum scientia prae ceteris instructi estis, auxilio mihi adesse velim: ut si quid forte in dicendo peccare contigerit, ipsi mea sectantes vestigia corrigatis; nec consummatam quamdam doctrinam a me exspectetis, sed potius fidei meae conatum benigne approbetis. Caeterum, Patris ac Filii singulare auxilium nobis in praesentia aspiret, ea dicentibus quae jusserit ac menti nostrae suggesserit. Si quis enim, aut rhetoricam aut aliam quamcumque artem professus, sperat se absque ope divini numinis opus suum cumulate posse perficere, is cum eo quod suscepti opere rudis atque imperfectus deprehenditur. Quibus vero divini numinis semel aspiravit auxilium, ii beutiquam cessare ac torpere debent. Proinde longioris prooemii veniam a vobis deprecati, caput ac summam instituti nostri aggredi tentabimus.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
