Latin
1.20.22 to 1.20.41
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.20.22-41
Unproofread scanNot analysed yet
justum atque insontem feris bestiis laniandum objici jubens. Fratrum item illorum in martyrio subeundo consensio generosa fuit imprimis. Quos posteri deinceps imitati, ingentem gloriam ob fidem erga Servatorem retulerunt. Qui ab igne et fornace caeterisque cruciatibus ad consumenda ipsorum corpora comparatis nullatenus laesi, inclusas undique in fornace flammas, castorum corporum objectu contactuque propulerunt. Porro Assyriorum imperio Dei ultione et fulminum jactibus exciso, Daniel divina providentia ad Camhysem Persarum regem se contulit. Hic vero etiam illum vexavit invidia; et exitiales Magorum insidiae; et multorum maximorumque discriminum continua successio. Quibus omnibus, adjuvante Christi providentia, facillime liberatus, in omni genere virtutis spectatus enituit. Nam cum ter quotidie preces ad Deum funderet, magnaque et insolita memorabilium operum miracula ederet, Magi invidia adducti hanc precum efficaciam calumniari coeperunt, tantam vim hominis admodum pericolusam esse regis auribus insusurrantes; eique tandem persuaserunt, ut vir ille qui tot ac tantorum honorum reip. Persarum auctor fuisset, immanibus leonibus devorandus objiceretur. Damnatus igitur Daniel, non periturus, sed ad sempiternam gloriam in foveam conjectus est. Cumque in medio ferarum versaretur, leniores eas ac mansuetiores ipsis a quibus fuerat in foveam contrusus expertus est. Omnes enim illas bestias, licet suapte natura rabidas, precatio modestiae ac temperantiae auxilium ferens, mansuefecit. Quae cum accepisset Cambyses (neque enim fieri poterat, ut tam stupenda divinae potentiae miracula occultarentur), rerum quae nuntiatae fuerant admiratione perculsus est; subiitque eum poenitentia, quod Magorum calumniis adeo faciles aures praebuisset. Nihilominus tamen ipse ejus rei spectator esse voluit. Cumque Danielem quidem vidisset sublatis in altum manibus Christum laudantem, leones vero submissos, et hominis vestigia quodammodo adorantes, confestim magos qui ipsi illud persuaserant leonibus objici jussit. At bestiae, quae paulo ante Danielem palpaverant, statim in Magos impetum fecerunt, omnesque eos pro naturae suae feritate discerpserunt.