Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Libet etiam aliud testimonium de Christi divinitate ab extraneis desumptum commemorare. Sic enim ii qui probis illum ac maledictis incessere solent, illum Deum Deique Filium esse cognoscent; siquidem suorum sermonibus fidem velint adhibere. Sibylla igitur Erythraea, quae sexta post diluvium aetate se vixisse dicit, sacerdos fuit Apollinis; quae coronam capite gestans non secus ac deus ille quem colebat, et tripodem cui serpens circumvolutus erat custodiens, oracula edebat interrogantibus, a stultis parentibus huic cultui mancipata, ex quo nihil honestum ac probum, sed furor pudoris expers ingeneratur. Cujusmodi sunt ea quae de Daphne memorantur. Haec igitur cum aliquando in adyta importunae superstitionis irrupisset, divino plane Spiritu impulsa, cuncta quae eventura erant de Deo vaticinari versibus coepit, primis versuum elementis (quod genus acrostichis vocatur) historiam adventus Jesu Christi apertissime declarans. Est autem acrostichis ejusmodi: Jesus Christus, Dei Filius, servator, crux. Versus autem hi sunt: