# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.23

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.23

Judicii signum tellus sudore madescet. E coelo tunc rex veniet per saecla futurus, Scilicet ut totum praesens dijudicet orbem. Visurique Deum infidi sunt atque fideles, Sublimem in carne humana, sanctaque caterva Cinctum, completo qui tempore judicet omnes. Horrida tunc tellus dumis silvescet acutis. Rejicient simulacra homines aurique metalla. Inferni portas facto simul impete rumpent Squallentes manes, et pura luce fruentur. Tetros atque bonos index tum flamma probabit. Voce latens facinus quod gessit quisque loquetur; Subdolaque humani pandentur pectoris antra. Dentum stridor erit, gemitusque et luctus ubique. Et sol astrorumque chorus percurrere coelum Insimul absistent, lunae quoque flamma peribit.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
