# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.3

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.3

CAP. III. — QUOD DEUS PATER EST VERBI, ET OMNIUM RERUM OPIFEX, ET QUOD NULLO MODO RES POSSENT CONSISTERE, SI DIVERSAS ESSENT EARUM CAUSAE. Bonum illud quod omnia appetunt, cum suapte natura semper Deus sit, ortum non habet, ac proinde nec principium. Ipse vero omnium quae gignuntur principium est. Qui autem ex ipso processit, rursus cum ipso conjungitur atque unitur; quippe cum disjunctio atque conjunctio non locorum spatiis, sed intellectu duntaxat in illo perficiatur. Neque enim ullo paternorum viscerum damno foetus ille constitit, sicut ea quae ex semine nascuntur, sed divinae providentiae dispositione editus est Servator, qui huic aspectabili mundo, et cunctis quae in eo fabricatae sunt rebus atque operibus praesideret. Omnibus igitur quae mundi complexu continemur, subsistendi ac vivendi hinc suppetit causa. Hinc anima, hinc sensus omnis, et facultates quibus ea quae a sensibus significata sunt consummantur. Quidnam igitur haec concludit oratio? Unum scilicet esse omnium praesidem, cunctaque ejus unius dominio subjacere, lam coelestia quam terrena, naturalia quoque et organica corpora. Nam si harum rerum quae innumerabiles sunt dominium non penes unum, sed penes multos resideret, sortitio ac divisio elementorum, ut est in veteribus fabulis, invidia ac plus habendi cupiditas, omni virium nisu superare contendens, consonam omnium rerum concordiam perturbaret; singulis videlicet eam quam s…rtiti essent portionem diversa ratione administrantibus. Verum ex eo quod universus hic mundus uno semper eodemque modo se habet, satis convincitur non sine providentia id geri, nec fortuito casu id contigisse. Quis vero universae materiae opificem unquam agnovisset? Cuinam primo, cuinam postrema allegandae essent preces et supplicationes? Qui fieri posset ut unum eorum colere aggressus, in reliquos impius non essem? An si forte quidpiam ad vitam hanc necessarium postulavero, ei quidem Deo qui mihi opem tulerit gratias acturus sum, ilii vero qui mihi adversatus fuerit conviciaturus? Quem vero obsecraturus sum. ut mihi calamitatis causam aperiat, meque ea liberet? Ponamus per oracula ac vaticinia nobis datum esse responsum, haec vero non esse sita in ipsorum potestate, sed ad alium Deum pertinere. Quae igitur misericordia, quae Dei erga hominem providentia? Nisi forte aliquis ex illis paulo humanior, adversus alterum qui nulla erga homines benevolentia affectus est, violentius commotus opem tulerit. Irae porro et simultates el convicia; omnium denique rerum perturbatio ex eo sequerentur, dum suas quisque partes minime ageret, et prae cupiditate suis rebus non contentus alienas invaderet. Quid postea? Certe hanc coelestium discordia inferioribus ac terrenis rebus perniciem allatura esset; tempestatum ordine ac vicissitudine, et fructuum qui singulis anni temporibus provenire solent utilitate penitus sublata; sublata etiam die, et quae diem excipit nocturna quiete. Sed de his satis. Redeamus nunc ad eas rationes quae refutari nullatenus possunt.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
