Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
At simul heroum laudes et facta parentis Jam legere, et quae sit poteris cognoscere Virtus. Per laudes heroam intelligit opera justorum virorum: per parentis virtutes, constitutionem mundi, et mansuram perpetuo constructionem. Portasse etiam intelligit leges, quibus Deo amabilis Ecclesia utitur: ex justitiae ac temperantiae praeceptis vitam instituens. Admiratione quoque digna est vitae hominum inter bonos malosque medio quodam gradu consistentium ad sublimiora promotio, cum tamen ejusmodi vita repentinam mutationem non admittat Molli paulatim flavescet campus arista.