Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Recte, vates sapientissime. Poeticam quippe licentiam quo usque decebat provexisti. Neque enim tibi propositum erat oracula fundere, cum propheta non esses. Obstabat etiam, credo, praesens periculum, quod eorum capitibus qui institutas a majoribus caeremonias confutare vellent, imminebat. Provide itaque et tuto quantam fieri poterat, veritatem exponens Intelligentibus, dum causam confert in turres ac bella, quae in hominum vita etiamnum cernuntur, describit Servatorem ad Trojanum bellum proficiscentem. Per Trojam vero orbem universum intelligit. Christus enim adversus oppositas nequissimorum daemonum acies bellum gessit; parlim providentiae suae arbitrio, parlim summi Patris mandato in terras missus. Sod quid postea idem poeta dicit?