Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
Haec fortasse aliquis ex numero eorum qui prudentia minus valent, de hominis ortu dici existimaverit. Verum, quae ratio est ut hominis filio in lucem edito, nec aratrum ac sementem tellus, nec vilis falcem et reliquam culturam desideret. Quomodo haec de hominis prole dicta esse intelligantur? Est enim natura divinae voluntatis ministra, non humanis famulans jussionibus. Adde quod omnium elementorum laetitia, adventum Dei, non hominis cujuspiam conceptum designat. Jam vero quod poeta vitam sibi diutius prorogari optat, id plane argumentum est Deum invocantis. Vitam enim et salutem nobis a Deo postulare, non ab homine solemus. Et Erythraea quidem sibylla Deum sic affatur: Cur mihi, inquit, Domine, vaticinandi necessitatem imponis, ac non potius sublimem rapiam c terra, ad diem usque beatissimi adventus lui servas? Virgilius vero, post versus quos supra retulimus, haec subjungit: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem. Matri Ioaga decem tulerent fastidia menses. Incipe, parve puer, cui non risere parentes, Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est. Quomodo enim parentes ei arrisissent. Etenim pater illius Deus, expers qualitatis vis est. Et figura quidem ipse omni caret, in aliorum tamen circumscriptione existit; nec humano praeditus est corpore. Tori quoque expertem esse Spiritum divinum quis ignorat? Quod enim desiderium, quae cupiditas inesse posset in affectu summi boni, cujus desiderio reliqua omnia ducuntur? quid omnino sapientiae potest esse commune cum voluptate? Verum sic loqui liceat illis, qui humanam quamdam Christi generationem sibi lingunt; neque operam dant ut animum suum ab omni impio facinore ac sermone integrum servent. Te hic, pietas, appello; tuum subsidium ad ea quae dicuntur imploro: quae nihil aliud es quam lex castimoniae et sanctitatis, omnium bonorum maxime optabile, sanctissimae spei magistra, immortalitatis certa promissio. Te veneror, o pietas atque clementia. Tibi pro beneficio curationis tuae qua opus habebamus gratias debemus. At vulgus hominum lui auxilii expers, prae insito quo adversus te flagrat odio, Deum ipsum aversatur nec inlelligit, suae ipsius ac reliquorum impiorum vitae causam ex divini Numinis cultus atque obsequio pendere· Totus enim mundus et quaecumque in mundo continentur illius est possessio.