# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.40

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.40

Equidem meam felicitatem meaque omnia pietati accepta refero. Testes sunt rerum eventus qui ex volo mihi responderunt: testes sunt pugnae atque victoriae, et tropaea de hostibus parta. Scit et laudibus ea celebrat urbs Roma. Idem sentit populus urbis mihi charissima;, licet falsa spe deceptus, indignum sua majestate principem elegerit, qui mox convenientem sceleribus suis exitum sortitus est. Verum ea nunc commemorare nefas esse arbitror: mihi praesertim qui te, pietas, alloquor, et qui curam omnem ac diligentiam adhibeo, ut te castis sermonibus bonisque verbis compellem. Dicam tamen aliquid, quod nec turpe nec indecorum videbitur. Bellum inexpiabile, plenum amentia; et inaudita; crudelitatis, adversus te, pietas, et adversus omnes sanctissimas ecclesias tuas a tyrannis gerebatur. Nec deerant in urbe Roma, qui tantis malis et publica calamitate laetarentur. Erat et campus ad praelium constitutus.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
