Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.46
Unproofread scanNot analysed yet
Meam porro operam cum laudant, quae ex divini Numinis instinctu sumpsit exordium; an non aperte confirmant, fortium facinorum meorum Deum auctorem fuisse? Ita certe. Dei enim proprium est optima quaeque agere, hominum vero obsequi. Illud porro optimum ac praestantissimum ministerium est, cum quis antequam manum operi admoveat, sedulo prospicit ut cuncta quam tutissime gerantur. Norunt quidem omnes mortales harum manuum sanctissimum ministerium Deo debere cum pura ac sincera fide, et precibus ac supplicationibus cum manuum opera conjunctis, quicquid actum est pro hominum utilitate, feliciter esse confectum: quippe cum tantum utilitatis et privatim ei publice in omnes redundaverit, quantum quisque tum sibi, tum necessariis suis optaverat. Pugnas etiam viderunt, et spectatores fuerunt praelii, cum divina providentia victoriam populo largita est: animad verterunt faventem precibus nostris atque aspirantem Deum. Quippe invicta res est, justa precatio, nec unquam voto suo excidit, qui sancte Deo supplicasset. Neque enim locus repulsae relinquitur, nisi quoties vacillaverit fides. Etenim Deus semper propitius adest, hominum probitatem benigno excipiens vultu. Quamobrem interdum quidem labi humanum est; humanorum vero lapsuum nequaquam auctor est Deus. Quicumque ergo pietatem consectantur, gratias omnium Servatori, pro nostra suaque ipsorum salute, et pro Reipublicae prospero statu agere debent, sanctisque precibus et continuis supplicationibus Christum nobis propitium reddere, ut beneficia sua perpetua esse velit. Hic enim auxiliator invictus, et propugnator est justorum. Idem judex optimus, antesignanus immortalitatis, et vitae aeternae largitor.