# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.7.1-18

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, 1.7.1 to 1.7.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.7.1

Verum plerique homines minus prudentes hujus rerum omnium distinctionis atque ornatus causam naturae tribuunt: alii fato vel fortuito causii assignant, hujusmodi rerum potestatem fato adscribentes. Neque intelligunt se, cum fatum nominant, nomen quidem proferre, sed nullum actum nullamque substantiam designare. Quid enim ipsum per se fatum esse possit, cum natura omnia procreaverit? aut quid censebimus esse naturam, si lex fati violari non potest? Sed et ex eo quod fatalis lex esse dicitur, cum omnis lex opus sit alicujus legislatoris, satis apparet fatum ipsum, si quidem lex est, Dei opus atque inventum esse. Cuneta igitur Deo subjecta sunt, nec quicquam est ejus potentiae expers. Caeterum, fatum Dei voluntatem esse ac censori minime improbamus. Sed quonam modo justitia, temperantia et reliquae virtutes fato existunt? Undenam vero contraria iisdem vitia, injustitia scilicet atque intemperantia? Nam malitia quidem ex voluntate nascitur; virtus vero nihil aliud est quam recta actio ad mores spectans? Quae autem ex bono animi proposito recte, vel quae secus fiunt, si alium atque alium exitum sortiuntur, prout fato aut fortunae visum est, jus omne, et suum cuique tribuere quomodo ex fato erit? Jam vero leges, orationes ad virtutem hortantes et a vitiis deterrentes, laus item ac viluperatio, supplicia quoque et cuncta quibus homines ab improbitate revocantur et ad virtutem incitantur, quomodo ex fortuna ac temerario casu, ac non potius ex justitia, quae Dei providentis propria est, proficisci dicantur? Etenim ille hominibus ea tribuit, quae merentur propter hanc aut illam vivendi rationem; ingruente interdum pestilentia, seditione, sterilitate; interdum ubertate frugum succedente; cunctisque his rebus tantum non edita voce diserte significantibus, hujusmodi omnia nostra vivendi rationi aptissime convenire. Quippe divina substantia hominum quidem probitate delectatur, omnem vero aversatur impietatem.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
