# De nervis opticis 13

Constanzio Varolio, De nervis opticis, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/13

Testis hac Patauina undequaque ce leberrima Academia, ubi per septennium philosophiam fre quen tissimo auditorio tanta cum ingenii, & doctrinae laude docuisti, ut maiorem quisquam ex ea professio ne assecutus sit antea numquam Omitto tuas illas uirtutes singula res, fidem, & integritatem, quae om nibus uulgo non ignotae eo sunt in te magis suspiciendae, quo rarius eximiae doctrinae solent comites esse. Tuo igitur honorificentis simo nomini liber inscriptus ut exiret fecerunt eae, quas modo commemo raui, atque aliae permultae caussae, quas ne longior sim lubens praetereo haec una tamen non leuis fuit quod haud ingratam me rem facturum & Mercuriali, & Varolio tui amantissimis augurabar tu etiam ut aliquod exstaret per petuum non uulgaris meae erga te obseruantiae monumentum. Vale, Patau. vii. Ian. MDLXXIII.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
