Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 16
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem hoc no strum corpus tanta rerum uarietate praeditum, ut mirum non sit priores Anatomicos uiros sanè ocula tißimos, &nunquàm satis laudatos non omnia pror sus cognouisse, necnon aliquid inueniendum nobis re liquisse, Quinimo existimo ipse hanc cognitionem eo nunquàm peruenturam esse, ut nullus remaneat posteris inueniendi locus. Quoniam uerò quae ego obseruaui eam capitis historiam, quam tot praeclarissimi uiri perpetuo approbarunt aliqua ex parte peruertere uidentur, unde multi de ipsis dubitent, multique obstinatè eadem infringere conentur, ideo te ipsum omnibus numeris absolutum harum mearum lucubrationum patronum eligo, tantam enim audio esse apud omnes tui existimationem &famam, ut facile sperare possim tuum patrocinium iis laboribus meis aduersus quodcunque exitiale uenenum praestantissimam fore Antidotum. Dubia igitur, &à natura rei aliena iudicio meo est aliorum communis sententia de origine prima Neruorum Opticorum, Neruorum musculos oculi petentium, instrumentorum olfactus, atque spina lis medullae, De proceßibus à cerebello prodeuntibus, nec non de situ, numero, magnitudine, forma, usu uentriculorum cerebri, Dubia demum, &à ueritate plurimum remota est quorundam Recentiorum opinio, qui intra auditus ossa musculos uo luntarii motus opifices esse affirmant.