Latin
2
Constanzio Varolio, De nervis opticis 2
Unproofread scanNot analysed yet
PHILOSOPHO CLARISSIMO Paulus Aicardus. S. D. VMin reliquis disci plinis pane omnibus, atque artibus ita comparatum est, ut quamquam quae ad illarum per fectionem pertinent ueteres illi sa pientissimi uiri omnia fere inue niße uideantur: non pauca tamen posteris quoque reliquerint, in qui bus eruendis, atque in lucem pro ferendis suam magna cum laude operam collocarent: tum praecipue id in ea Medicinae parte, quam Graeci uocant ἀπτοοὸν, accidisse, nec tu ignoras, Federice Pendasi uir praestantissime, &quamplurium doctorum hominum, qui nostra patrumque memoria humani corporis historiam posteritati com mendarunt, scripta declarant.