# De nervis opticis 21

Constanzio Varolio, De nervis opticis, HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/21

Praeterea unum alium obseruo cerebelli insigne processum, cuius notitiam quemadmodum apud ne minem alium adnotaui, ita existimo esse maximo pondere dignam, sicut eius historia patefaciet. Na scitur ergo utrinque ex cerebello propè truncos modò descriptos processus quidam, qui per transuersum in anteriora, inferioraque fertur, quo processu mediante cerebellum amplexatur spinalem me dullam in anteriori parte eo modo, quo musculi illi laryngis lati, & transuersales tertium par musculorum communium constituentes amplexantur prin cipium Gulae in posteriori parte. Huius transuersa lis cerebelli processus sedem obseruare potest quilibet intra caluariam propè foramen spinalis medul lae in anteriori parte, est enim ibi quaedam notabilis depressio transuersalis, quae locum huic processui cedit. Ex hoc cerebelli processu nascuntur nerui auditus. ita, ut nullo modo nascantur à cerebro. Quamobrem neruorum quidam nascuntur à cerebro tantum, & non a cerebello, quales sunt optici, Quidam a cerebello tantum, & non à cerebro quales sunt nerui Auditorii, Quidam demum ab utroque simul sicut sunt nerui spinae. Nullus autem neruus nascitur immediate ex aliquo duorum prin cipiorum, sed omnes ex suis nascuntur principiis, uel mediante spinali medulla, uel mediante processu transuersali praedicto. ecce. Num cerebellum habeat in capite nostro usum ita leuem, atque obscurum quemadmodum iuniores autumant, hactenus enim habemus esse primum principium sensus auditus.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
