Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis autem sit figura, quae communiter ascribitur uentriculis maioribus cerebri non est, ut tibi describam, ut pote qui eam frequen tissime uideris, ideo ipsa dimissa deuenio ad illam, quam ego saepius uidi, aliisque patefeci. Quum itaque figura uentriculorum insequatur figuram cere bri, iuremerito figura cerebri prius uenit proponenda. Est ergo (ut optime nosti) cerebrum ex utraque parte oblongum, &ex parte qua cerebri magnae portiones se mutuo respiciunt est planum, atque depressum, in aliis uerò partibus habet sphericas prominentias respondentes ossium concauitantibus. Sunt autem tres cerebri prominentiae. Anterior, Media, &Posterior. Anterior cerebri prominentia replet cauitatem caluariae formatam ab osse frontis, a superiori parte ossis cribrosi, ab anteriori parte ossis sincipitis, &a superiori parte ossis cunealis. Media autem prominentia, quae in inferiori sede existit replet cauitatem utrinque excauatam ad latera sella gratia glandis pituitam cerebri depascentis in osse cuneali exculptae, quae cauitas formatur à posteriori parte ossis cuncalis, ab anteized by Goo Dię riori parte ostis auditus siue petrosi, necnon ab osse temporali. Postrema cerebri prominentia replet cauitatem productam à superiori parte occipitii, a posteriori ossis sincipitis, &ossis petrosi.