# De nervis opticis 25

Constanzio Varolio, De nervis opticis, HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/25

Vt autem haec ueritas conspicua euadat dicam quomodo producantur, & qualia sint illa spatia, quae uocantur communiter tertius, & quartus uentriculus, unde iudicium afferre poteris num sint uentriculi uocandi. Tibi igitur compertum eße scio totum cerebrum esse in duas partes diuisum, praeterquàm in inferiori loco, ubi est illud corpus, quod callosum uocant, Hoc sanè corpus nihil aliud est nisi cerebrum in ea parte coniunctum, & unitum, Vbi enim ad eam partem perueniant cerebri partes diuisae aliquantulum flectuntur ad exteriora, deinde albicantes reflectuntur ad medium, & simul uniun tur, quae unio habet conuexitatem quandam proportionatam conuexitari totius cerebri in superiori parte, & quamuis dicatur ea pars cerebri cor pus callosum, & credant multi eße duriorem caeteris partibus, tamen mollitie aequat alias cerebri par tes, & albicat quemadmodum albicant internae par tes uentriculorum, Neque haec cerebri copula alba est ita exiguae longitudinis, quemadmodum commu niter in ostensionibus demostratur, quandoquidem eius longitudo est aequalis longitudini sutura sagit talis, Huius copula pars inferior fornix appellari ed by Goc solet.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
