# De nervis opticis 27

Constanzio Varolio, De nervis opticis, HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/27

Ea dem ratione formatur alius sinus, quem uocant quar tum uentriculum inter inferiorem partem cerebel li, & superiorem truncorum spinalis medullae, quod spatium (quum sit & ipsum extra cerebrum, & cerebellum) non potest propriè appellari uentriculus, Nec obstat id, quod dicunt omnes, nimirum spinalem medullam in eo loco esse ad instar calami scriptorii excauatam, propterea quod sunt trunci a cerebello nascentes, qui antequàm ex toto uniantur cum aliis inferioribus a cerebro natis per aliquod spatium supra eos progrediuntur aliquantulum in uicem distantes, unde necessariò fit illa cauitas, qua tamen non est exculpta in spinali medulla, nec per se a Natura intenta. Perperam igitur illud spatium ex distantia utriusque propaginis cerebelli pro ductum uentriculis cerebri adnumeratur, & eo ma gis (ut dicebam de tertio) quoniam est totum extra cerebrum, & cerebellum Foramen autem quod dicunt ingredi quartum uentriculum nihit aliud est nisi spatium ex contactu quatuor spinalis medullae truncorum formatum, in eo uidelicet loco, ubi Trunci a cerebello orti primum ad inferiora flectuntur, & truncis maioribus à cerebro natis inhaerent.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
