# De nervis opticis 28

Constanzio Varolio, De nervis opticis, HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/28

Quum autem in ea parte principia spinalis medullae quasdam eorum partes exiguas ostendant, quae ueluti quatuor pro minentiae orbiculares ex communi administrandi modo apparent, ideo posuerunt omnes Anatomici in cerebro nates, & testes, re uera tamen sunt extra cerebrum, quum nates nihil aliud sint quam portiones apparentes radicum spinalis medullae a cerebel lo prodeuntium, & testes exiguae portiones radicum a cerebro productarum. Redeundo itaque ad propositum dico esse solummodo in cerebro duas ca uitates, quae propriè uentriculi appellari possint cuicunque tamen placuerit alia spatia uentriculos uo care, ad libitum uocet, ego nihil curo, sat mihi est co gnouisse ea extra cerebrum existere, & nullo modo in cerebro, aut spinali medulla insculptas esse alias cauitates demptis duabus prius commemoratis. Firmatur autem tota spinalis medulla intra caluariam in propria sede respectu cerebri, & cerebelli à quadam membrana tenui, lucida, atque robusta, qua mediante anterior pars medullae annectitur cerebro & posterior cerebello, ad quam posteriorem membranam extra spinalem medullam desinit spatium, quod quartum uentriculum uocant.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
