# De nervis opticis 30

Constanzio Varolio, De nervis opticis, HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/30

Quod si dubitet quispiam, an eorum substantia sit talis, qualis à me suit descripta, ego uisioni ipsum remitto, nulla enim melior ex tat mihi probandi ratio. Hoc itaque ex sensu supposi to accipio sententiam Hippocratis in libro de Glan dulis tex. 2. ubi proponens usum uniuersalem glan dularum omnium inquit, in omnibus corporis par tibus hoc praestare, ut depascantur superfluam humiditatem, ipsisque mediantibus totum corpus humido superabundanti exoneretur, cuius sententia ueritatem comprobat singularum totius corporis glandularum inductio. Igitur Hippocrati inhaerendo haec corpora, quae plexus retiformes dicuntur quum sint pro maiori parte ex glandulis constituta quid prohibet si dicamus depasci superfluam hu miditatem cerebri, & hoc esse inter precipuos eorum usus adnumerandum? eoque magis quia in singulis cadaueribus, quae dissecantur reperiuntur ta les plexus humido quodam cenoso inspersi sicuti aliae glandulae reperiri solent. Si ergo plexus illi depascuntur cerebri humidum superfluum, existuntque, ut notum est omnibus, in uentriculis, concludendum necessariò mihi uidetur uentriculos esse locum praedicti humidi, & propter id praecipuè factas fuisse ea ratione, qua uesica est locus serositatis san guinis, & reliqua consimilia. In hanc autem uenio sententiam tum propter id, quod in dissectione obseruatur, tum propter ea, quae apud Hippocratem leguntur, inquit enim Hipp.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
