# De nervis opticis 36

Constanzio Varolio, De nervis opticis, HIERONYMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/36

Caeterum considero primùm illam membranam, quam dixi alligare spinalem medullam cerebro in anteriori parte, ipsamque hamulo aprehendo, & forcipe leuiter incidendo remoueo a subiectis partibus. (dixi farci pe propterea quod hae partes, circa quas fit praesens administratio sunt ita molles, cedentes, & fragiles, ut nullo pacto scalpellis recuruis quemadmodum musculi rectè inuicem separari possint). Vbi talis membrana sit remota, spinalis medulla non in de originem ducens, ubi prius alligata erat; sed sur sum magis ascendens, & ad anteriora statim à suo principio reflexa apertissime uidetur, adeo quòd membrana illa non solum medullam cerebro adhaerentem, uerùm etiam reflexam detineat, imo in ea parte cerebrum est in posteriora ad spinalem medullam sua basi aliquantisper reflexum, ex quo per belle in eorum medio concauitas quaedam formatur, quae infundibulum dicitur, cuius foramen existit in medio membranae iam remotae, Hac itaque men brana ablata sub ipsa quidam uasorum se mutuo intercussantium plexus apparet, quem si cuidam arrideret uocare Rete mirabile nihil curo. Remoueo deinde haec omnia uasa, unde tanto magis conspicua euadit reflexio spinalis medullae in an teriora, atque progressus ad superiora, si uerò talis membrana remoueatur etiam à subiecta spinali medulla uersus posteriora (quam remotionem caeteri fortè uel uanam, uel impossibilem existimarunt) detegitur series quaedam fibrarum transuer salium cum eminentia, & distinctione a fibris rectis spinalis medullae, est autem ille processus cere belli, quem pontem appello, ex quo apertè uidetur Quibus uisis aprehondo pendere neruus auditus tenuem cerebri membranam ubi est ortus neruis opticis communiter attributus, eiusque aliquam por tionem remoueo, ea tamen dexteritate, ut neruus minime laedatur, qua remota incipit apparere cere brum in ea regione non esse sibimet continuum; sed tantummodo contiguum, ideo prosequor diuisione hanc uersus medium capitis circa spinalem medul lam, Tunc cerebrum illi medullae adhaerens leuiter ad exteriora distraho, quousque inueniam neruos opti cos in spatio illo latentes, qui a coniunctione omnibus nota utrinque teretes, & ab omnibus partibus cir cumpositis diuisi feruntur uersus posteriora usq; ad sedem prius declaratam, & in eo spatio occulto sibi de terminant propria confinia quomadmodum faciunt in parte iamdiu omnibus nota, adeo quòd si intromittatur specillum inter ipsos, & partes, quibus inhaerent sine uiolentia a subiectis partibus eleuen tur usque ad locum, unde primùm nasci dicebamus, Dum atem haec fiunt simul obseruatur primus spinalis medul lae ortus.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
