# De nervis opticis 41-2

Constanzio Varolio, De nervis opticis, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/41-2

nerui uisorii, auditorii, & caeteri reliquorum sensuum sumunt suas denominationes ab organis quae petunt antequam ipsa contangant, eo quia adhuc intra cranium existentes sint à maßa cerebri diuisi, & propriis terminis definiti, ita etiam spinalis me dulla sumit suam denominationem antequam ingrediatur spinam, quoniam per satis notabile spatium in tra caluariam obseruatur a cerebro diuisa, suis confiniis, propriisque fibris praedita, quod etiam potuißent. qui hoc obiiciebant didiciße apud Vesalium in quarto libro à cap. septimo usque ad decimum ubi apertè docet quartum, quintum, sextum, ac septimum par Neruorum cerebro ascriptorum ducere suam originem ex principio spinalis medulla, & tamen oriuntur ex magno illo trunco antequàm ingrediatur spinam. Certè nescio quale iudicium sit de istis afferendum, qui falsa opponunt, & extra propositum. Forte apud ipsos satius est aliquid quomodocuaque loqui, quàm ueritati acquiescere. Quum autem anno MD LXXII.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
