# De nervis opticis 5

Constanzio Varolio, De nervis opticis, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/5

Hinc est, quod Chaldaeus ille sapiens eos reprehen debat, qui pisciculos illos, quorum est uis incredibilis, torpedinem ni mirum & remoram, multaque id ge nus alia admirarentur, ad eaque co gnoscenda omnem industriam con ferrent, cum hominis excellentia potius cotemplari debuissent Pru denter sane nec iniuria siue enim diuinam animae nobilitatem spectemus, nihil est homine praestan tius, nihil pulcrius, nihil nobilius, quippequi illius merito Diuinae sa pientiae, atque potestatis simulacru existat in terris: siue corporis admi rabilem fabricationem, eiusque singulas particulas accurate scru temur, tam diligentem aterni opi ficis prouidentiam, tamque solertem in hoc augustissimo animi domicilio construendo agnoscemus ut mirandum minime uideatur, si Mercurius Trismegistus magnu sibi miraculum hominem uideri affirmauit.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
