# De nervis opticis 52

Constanzio Varolio, De nervis opticis, FIGVRAPRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/52

Nno praeterito rumor quidam in hac noAstra Academia percrebuit, te in ostendenda anatome nonnulla scitu dignissima, & omnibus Anatomicis hactenus incognita obseruasse: quod et si rationi nequaquam repugnare intelligebam, ut qui artes ferè omnes, & praesertim circa humani corporis fabricam uersantes, non modo ornatum ma iorem, uerumetiam augmentum posse indies suscipe re, certo scirem; tamen uix ullam rem ita nouam, & magnam inueniri posse putabam, quae ueterum gloriam obscurare, el saltem aliquo pacto poßset imminuere. Post quàm uero tuas litteras, quibus obseruationes mihi depinxisti, diligenter perlegi in eam sententiam statim iui, non deesse naturam quin & temporibus nostris alios Hippocrates, He rophilos, atque Galenos producat, qui uias praecesso ribus inacessas, incedentes, quotidie noua ipsius my seria, & secreta reuelent. Quo magis laetari nos debemus, quibus & a teipso, & a tui similibus hu iusmodi bona suggeruntur. Etenim tua illa inuenta ita mihi rationi consona uidentur, ut aliter sese rem habere posse, ad opinandum uix unquàm induci queam. Nam quod ad neruos opticos attinet, quis non uidet rerum omnium principia debere esse firma, & stabilia? quod uerò magis unum est, proculdubio fir mius, atque solidius existit: unde ualde decet principium omnium neruorum unum eße, non autem opti cos alio loco, & caeteros alibi originem suam possidere Etenim si arteriae atque uenae omnes ad unum principium, seu fontem, nimirum ad unam cordis ac iecoris particulam reducantur, certe & nerui ea conditione non debebant priuari, cum ipsi quoquo non minus humanae uitae sint necessarii.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
