Latin
FIGVRAPRIMA
Constanzio Varolio, De nervis opticis 56
Unproofread scanNot analysed yet
at quamnam proprie figuram habeant, tibi credam, quousque rem ipsam ita sese habere, ex tuis exactissimis sectionibus aliquando oculis didicero. Illud unum à te nunc peto, quomodo si cauitates cerebri tot, atque tanta sunt, in consummata apoplexia possit absque praecedenti insigni capitis grauitate, ea suggeri humorum copia, quae uastissimas illas cauernas ita repente oppleat. Adhaec scis, naturam in fabricandis praecipuis membris mirifice interdum lusisse, nec tamen temere quicquam effeciße. Cur igitur eas cauitates ita figurauit? cur sphaerica figura neglecta sic ipsam in se reduxit? An sicuti in locis, ubi aqua mo uenda est, aliqui anguli ex obliquo interponuntur, quibus illius impetus fracto recto cursu retardetur: sic ad retardandum spirituum motum, ne cerebri parietibus officeret, eiuscemodi angulos intro reductos sagax machinata est natura? Scis namque magnum illum Hippocratem spiritus ob irrequietum ipsorum motum τa oρμorra nuncupasse.