# De nervis opticis 57

Constanzio Varolio, De nervis opticis, FIGVRAPRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/57

Qui in ueterum doctrina, & praesertim Hippocratis uersati sunt, facile animaduertere iis licuit, apud ipsos quaslibet cauitates κολίας, seu uentres uoca ri. quod si qui plures quam duos in cerebro uentriculos faciunt, hanc loquendi consuetudinem sectari uoluerunt, id illis concedere possumus, modo & ipsi confirment, uentriculos proprie uocatos solummodo duos esse; quoniam cum cerebrum, & ho minis, & aliorum animalium duplex sit, ut Hippocrates primus omnium in libro de sacro morbo docuit, & post ipsum Aristoteles. 4. de historia animalium xvi. aequum fuit unamquamque partem pro prium uentriculum habere. Quinimmo Aristoteles primo de Historia animalium xvi. Cerebrum plurimorum exiguam in ipso cauitatem habere scribit: quod an de uentriculis dicat, uehementer dubito. Venio ad usum plexus retiformis, in quo ostendendo ita mihi satisfecisti, ut (ingenuè fateor) nullam in uniuerso corpore clariorem eße ueritatem profitear. neque is sum, qui tibi plexum eiusmodi grandiformem substantiam efficienti non credam; quandoquidem Hippocrates in libello de glandulis uniuersam cerebri substantiam talem esse docuit. Caeterum in usu uentriculorum cerebri explicando ut singular est illam ingenii tui acrimoniam exercuicti, sic (patiaris quaeso hoc dicam) plurimis fere inextricabilibus dubiis tete implicuisti. Etenim qui fieri potest, ut in eo loco ubi corpora purissima, & subtilissima, nimirum spiritus, quasi in fornace excoquuntur, atque perficiuntur, ibidem humor crassus, frigidus, obscurus, &, ut uno uerbo dicam, spiritibus ipsis aduersissimus colligatur?

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
