Latin
6
Constanzio Varolio, De nervis opticis 6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam brutis quoque animantibus eisi eadem sint, quae hominibus à natura tributa mem bra; si tamen horum figuram, colorem, positum, magnitudinem, ordi nem, duritiem, mollitiem &reliqua huiuscemodi penitius intueamur, ita affabre factum fuisse hominum corpus, liquidò nobis constabit, itaque caeterarum animantium corporibus operis dignitate ante cellere, ut has ad uentri, pabuloque seruiendum, illos ad diuini numinis maiestatem suspiciendam faedby C ctos esse fateri cogamur; has ratio nis expertes, illos rationis munere instructos, uel ex sola dissectione facile quiuis sanae mentis internoscat. Atque tum in ceteris om nibus corporis partibus, tum uero potissimum in capite, in quo uim illam animae praestantissimam, ac diuinam, quae sapit, atque intelligit, quaque una dicimur in calum usque penetrare, nobilissimi philosophi positam esse iudicarunt hanc Dei immensae bonitatis soler tiam maxime elucere, satis, opinor, inter omnes constat.