# De nervis opticis 67

Constanzio Varolio, De nervis opticis, CONSTANTIVS VAROLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/67

Apoplexiam fieri ob cerebri corrosionem, & in libro de Flatibus tex xix. & xx. Epilepsiam fieri ex sanguine perturbato, & conspurcato in omnibus uenis, pariterque in libro de Morbo sacro tex7. & 8. prodire ex uenarum obstructione, Viderimque Galenum 3. de loc. aff. cap. 7. dubium an in Epilepsia obstructio fiat in Ventriculis cerebri, an in spinali medulla, Tamen quia ego ueram horum locorum interpretationem forsan mini me assequutus fui, ideo tibi in declarandis omnium scriptorum dictis maxime exercitato libenter concedam tales ab omnibus scriptoribus assignari ho rum morborum causas, quales tu retulisti, Quibus ita suppositis forte non inconuenit uentriculos (licet in ipsis non contineantur spiritus animales) hu more quodam uiscido, aut flatu crassiore nimium quandoque ita repleri, ut prima spinalis medullae ra dix ex abundantia illa comprimatur, unde transitus spirituum a cerebro ad ipsam cohibeatur, tollaturque sensus, & motus in uniuerso corpore, ea ratione qua uesica in suppressionibus urina praeter modum extensa comprimendo intestina prohibet faecibus effluxionem. Quod si hoc tibi minime arrideat for sitan mihi concedes, ut Galenum 3. de loc. aff. cap. allegato pro parte imitatus dicam, epilepsiam, & reliquas similes affectiones prouenire facta spirituum obstructione ab humoribus principium spinalis medullae praeter naturam irrigantibus, cui sententiae fauent dissectiones eorum, qui Apopletici moriuntur, in quorum uentriculis cerebri (hoc quaeso mihi credas) non reperitur maior excremen torum copia, quàm communiter in omnibus aliis reperiri soleat.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
