Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem (ut tertio asseris) Aristoteles, &Plato cerebri praestantiam, ac nobilitatem extollant ego certè in hoc &tibi, &illis prorsus assentio, existimo enim tantam habere dignitatem, ut nunquam illi (quemadmodum de uentriculis eius dixi) hoc tribuissem, ut esset locus alicuius excrementi; Attamen quemadmodum hactenus de usu totius cerebri nihil dixi non est ut de ipso quidpiam praeter rem prosequi uelim; scio tamen non te latere membro quantumcunque nobili, &eximio sicut necessariae sunt partes, quibus nutriri possit, ita etiam necessarias esse illas, per quas sua excremen ta segreget, &ex pellat. Libros uero de structura hominis, de Morbis, &de carnibus non esse germanos Hippocratis tibi libenter concedam, hoc ipsumque a te didicisse non par ui faciam; sed ut uerum fatear huiusmodi iudicium circa libros Hippocratis non leuem habere difficul tatem mihi semper uisum fuit, &ne longiora petam exemplo mihi esse potest liber de morbo sacro, quem tanquam legitimum una cum Galeno primo progn. co.