# De nervis opticis 68

Constanzio Varolio, De nervis opticis, CONSTANTIVS VAROLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/68

Quod autem (ut tertio asseris) Aristoteles, & Plato cerebri praestantiam, ac nobilitatem extollant ego certè in hoc & tibi, & illis prorsus assentio, existimo enim tantam habere dignitatem, ut nunquam illi (quemadmodum de uentriculis eius dixi) hoc tribuissem, ut esset locus alicuius excrementi; Attamen quemadmodum hactenus de usu totius cerebri nihil dixi non est ut de ipso quidpiam praeter rem prosequi uelim; scio tamen non te latere membro quantumcunque nobili, & eximio sicut necessariae sunt partes, quibus nutriri possit, ita etiam necessarias esse illas, per quas sua excremen ta segreget, & ex pellat. Libros uero de structura hominis, de Morbis, & de carnibus non esse germanos Hippocratis tibi libenter concedam, hoc ipsumque a te didicisse non par ui faciam; sed ut uerum fatear huiusmodi iudicium circa libros Hippocratis non leuem habere difficul tatem mihi semper uisum fuit, & ne longiora petam exemplo mihi esse potest liber de morbo sacro, quem tanquam legitimum una cum Galeno primo progn. co.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
