Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 70
Unproofread scanNot analysed yet
Qua ratione uerò possit cerebrum fons pituita appellari ita sapienter iudicio meo declarasti, ut ego meam sententiam de pituita cerebri prolatam clariori sermone exprimere nequaquam potuissem. Sanè ego quoque nequaquam inficias irem quin a ueritate sit longe alienum cerebrum nutriri pituita, quemadmodum in tua quarta argumentatione subtilissime adduxisti, &ob id nunquam dixissem pituitam esse in cerebro sicut bilis in folliculo sed quemadmodum locus bilis est in iecore, nimirum in infima eius parte, ubi uesicula tenacissime affigi tur, ita locum pituitae excrementitiae, atque inutilis esse in inferiori parte cerebri, Quare illa pituita, mea sententid, ita se habet ad cerebrum quem admodum bilis ad epar non autem ad uesiculam Praeterea Gal in quinti de usu cap. 7. inquit uesicas urina, &bilis preter ductus excrementorum in eas decumbentium habere alia uasa ab arteria magna, &uena caua, ut inde sibi suppeditent alimentum, non igitur folliculus necessario nutritur bile, &uesica urina, quamuis cum illis excremen tis eam habeaat affinitatem, ut eorum contactu mi nime laedantur. Porrò non te latere scio quamplurimas esse pituita speres, quarum aliae utiles sunt, aliae uerò inutiles, ut innumeris propemodum locis apud Gal. legimus, &quamis in 2. de Nat. facul. cap. 9.