# De nervis opticis 71

Constanzio Varolio, De nervis opticis, CONSTANTIVS VAROLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/71

dicat humorem a cerebro destilantem fortasse non rectè pituitam appellari, alibi tamen pituitam uocat, & dummodo res ipsae intelligantur de nominibus leuis admodum cu ra haberi solet. Ergo licet nullus sit paratus locus ad expurgandam eam pituitae speciem quae utilis est ueluti sanguis semicoctus, ut optime cum Galeno affirmasti, multas tamen alias species inutiles loco per quem educi possint indigere credebam, quarum precipuam sedem esse in capite mihi uisus sum obseruasse apud Galenum 3. Aphorismorum com. 12. Quare quem admodum nullus oportunior locus pituitae utili ip si uentriculo assignari potest, ita etiam illius pitui tae inutilis, quae a cerebro segregatur, & per infun dibulum expellitur nullum praeter cauitates cerebri oportuniorem locum unquam obseruare potui. Video etiam Galenum com. superius allegato nos docentem quod quandocunque pituita a cerebro ueluti a spongia quadam expressa euacuatur multos gene rat morbos, ita, ut antequam tuas doctissimas legerem literas non ausus fuissem proferre naturalem, inno xiamque pituitae a cerebro segregationem fieri secdum talem exprimendi modum.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
