# De nervis opticis 75

Constanzio Varolio, De nervis opticis, CONSTANTIVS VAROLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/75

dixißse, pituitam screando eiectam spiri tu ita repletam esse, ut sensum non lateat eam diuersitatem partium habere, & (ut uerum fatear) haec positio cum tuis dictis analogiam quandam ha bere mihi uidetur, ob idque ego eam libenter accipio, Quum tu dicas tot capitis foramina eo precipuo fine a natura eßse constructa, ut sint ueluti aqueductus quidam, per quae cerebri excrementa assidue purgentur, & tamen in aliquibus praedictorum foraminum particularia sensiteria locantur, atque per eadem mediante spiritu animali in actum secun dum reducuntur: a simili ergo non inconuenire cre derem, si cum Galeno diceremus uentriculos cerebri eius gratia esse fabrefactos ut simul deseruiant spiritibus animalibus, ac etiam excrementis a cere bro segregatis. Quod autem in Epilepsia, Apoplexia, & Incubo spiritus animales in uentriculis cerebri existentes strangulentur, uel ut scribunt a transitu impediantur docte, sapienterque dictum esse non ignoro, Quemadmodum etiam tibi non incompertum esse scio hos morbos minime fieri a quolibet humore, aut flatu ad uentriculos quomodolibet accedente; sed ob multam copiam, insignem crassitiem, & subitum ingressum, Quare quemadmodum excrementa per palatum & nares descendentia nullam inferunt noxam gustui, aut olfactui si moderate, & secundum naturam organa illa permeent, Eorumque operationes uel imminuunt, uel ex toto auferunt, si in quanto aut quali modum naturae excedant, ita de excremen to ad uentriculos cerebri accedente, ab eisdemque re cedente asserendum esse existimarem.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
