# De nervis opticis 76

Constanzio Varolio, De nervis opticis, CONSTANTIVS VAROLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constanzio-varolio/de-nervis-opticis/76

De reliquis uerò non est, ut diutius longiori ser mone te detineam, propterea quod, quum utranque conclusionem indifferenter petant ad mei dicti imperfectionem tollendam me ipsum semel suadere ui dentur. Interim autem te etiam, atque etiam Prae clarissime Mercurialis rogo, ut nunquam obliuisca ris me, ob singulares animi tui dotes, multosque in me collatos fauores, tibi adeo deuinctum esse, ut mi hi summopere gratum foret, si tui gratia non solum animi, ingeniique mei uires profundere; uerùm etiam uitam impendere possem. Vale. Bonon. viii. Kal. octob. MDLXXII. FINIS.

---

Constanzio Varolio (with Girolamo Mercuriale), De nervis opticis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nervis_opticis.
