# Alexander Smarius 1.142-158

Contemporary, Alexander Smarius, Lines 1.142-1.158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/alexander-smarius/1.142

VIII Vigilia
Bacchus alit Venerem, Venerem sed crapula pellit.
Hoc docuit stolidum torva puella suum.
Non, non illa fuit vanis offensa cachinnis,
oscula non anima fugit olente mea.
Nec fastidivit blandas balbasque loquelas
nec vetuit quae plus quam decet ausa manus.
Verum ignota meam deduxit culpa puellam:
somnus discidii causa sonorus erat.
Principio modica verti me voce rogavit
indulsique soni nescius ipse mei.
Postquam iussa meum rupere silentia somnum,
obsequio dominae non minus aptus eram.
Mox tamen impatiens detracto tegmine coepit
vix vigilem insuetis increpitare minis:
'Quid numerem claros inter suspiria ronchos?
Quae te raucisonum bestia cepit atrox?
Non ita sus grunnire solet, non tigris iniqua,
vel tibi clarisoni cederet ira Iovis!
Aspice ut abrepti restinguant lumina somni
oraque maturus pallida languor aret.'
Dixit et e lecto nixa me volvere dextra
ausa erat, et thalamum dura negare suum.
Sic vigilem a domina paries seiungit amantem
securaque potest illa quiete frui.

---

Contemporary, Alexander Smarius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/smarius.html.
