# Alexander Smarius 1.93-134

Contemporary, Alexander Smarius, Lines 1.93-1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/alexander-smarius/1.93

Si putat esse catum , dicit me balba cacatum ,
nec tamen adsidue dicere falsa solet:
dicere nam dominam mihi cum conata futuram ,
fata fututuram est, vera locuta mihi.
VI Ad dominam
Corpore non gracili nostro crispoque capillo,
vita, tibi quotiens ipse videbar Amor.
Qualis et ipsa mihi certa es Venus, omnibus autem
nota pudicitia - falsa Minerva mihi!
Nunc, quia diva mea es, mihi vis Iovis esse marita
et cogor nullo iurgia iure pati.
Num tibi spes triplex, o lux mea, nox mea, pomi?
Alter Alexander deliget haud aliter.
Quare de labris ridentibus accipe fructus
dulcia et abiecto tela dolore mea.
VII Anus et tamen . . .
Laura suum metuit ne sim spreturus amorem,
in me perfidiae crimina vana parat,
prima simul fronti vestigia panderit aetas:
anxia sic speculi se terit ante vitrum.
Tam levis ista tibi constans mea cura videtur,
ut longaeva mihi copula rupta foret?
Baucida non alia voluit mutare Philemon,
sed magis aetatis dura tulere pares,
non vel adulterio teneros quae cesserat annos
Tyndarida Atridae displicuisse ferunt,
me quoque fata prius rapient quam taedia norim,
quamquam non erimus qui sumus, ardor erit.
Si nudo crispos mutarit frigore crines,
sive senecta meum texerit alba caput,
sive ducem baculum titubantia crura sequentur,
pectus et insolitum tussis acerba premet,
cum fugiet merito visum me quaeque puella
(pars melior nostri sit modo sospes adhuc),
tunc etiam ante fores (licet et patefeceris) exul
blanda tibi rauca carmina voce canam,
tunc etiam mea labra tuis rugosa labellis
adiungam et tremula blandiar usque manu.
Te licet imminuant praesentis damna figurae,
et licet ostendat tempus in ore notas,
turpia me pariter tunc et formosa latebunt:
lumina defuerint, acria ut ante, diu.
Dum modo tu non me contemnas ipsa senilem,
cura senectutis non erit ulla mihi.

---

Contemporary, Alexander Smarius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/smarius.html.
