# Bill of Rights 1.13-21

Contemporary, Bill of Rights, 1.13 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/bill-of-rights/1.13

EMENDATIO VII In omnibus litibus quae secundum commune quod dicunt ius cognoscuntur, in quibus quidem res agantur quae pluris viginti thalerorum aestimantur, ius habento litigantes ut a concilio iudiciali lis iudicetur; et si de quavis re a concilio iudiciali iudicatum erit, ne quis iudex, postmodo appellatus, de eadem re aliter iudicato quam concilio iudiciali fretus secundum commune quod dicunt ius. EMENDATIO VIII Vadimonium nimium ne exigunto neu multas imponunto nimias neu poenas saevas vel inusitatas sumunto. EMENDATIO IX Quod in hac Constitutione quaedam iura enumerantur, non idcirco adimuntur minuunturve cetera iura a populo retenta. EMENDATIO X Quae iura haec Constitutio nec Civitatibus Foederatis impertit nec Civitatibus singulis denegat haec omnia vel Civitatibus singulis servantur vel populo. Translated by David Kovacs, Professor of Latin at the University of Virginia.

---

Contemporary, Bill of Rights. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bill.rights.html.
