Latin
Lines 1.1-1.43
Contemporary, Brad Walton 1.1-43
Not analysed yet
NECESSITAS ET OFFICIVM
Vatem musa vocat, vocat aetas turbida civem.
neutra tamen quaerit, num vacet, ante vocat.
QUERELA PHILOSOPHI
Mens stomachus fiat, sententia nobilis esca!
tandem sustineas, docta Minerva, tuos.
FACTA ILLVSTRIA
Errabat mihi qui tumente verbo
dixit splendida cuncta quae furere,
quae famam meruere sempiternam,
nisu praecipue effici molesto,
sudore immodico, fluente fletu,
necnon plurima computante mente.
namque, ut nunc scio, magna quae putantur
fiunt praecipue incitante amore.
ANAS ET POETA
Degit anas lucem quaerens in harundine plantas,
regnante in teneras indole pulsa dapes.
ast ego sumo diem quaerens sermone decorem,
indomito motu pulsus in esuriem.
ALTER MVNDVS ET IDEM
Vastus inest nobis, tenues quo cingimur, orbis,
atque externa docent interiora viri.
limpida sensiferis utcunque canalibus unda
infertur, pressae nocte cientur aquae.
an tremuere cito percussi fulgure montes?
contremuit parili caeca caverna sono.
horrida ut apparent densis animalia silvis,
intima redduntur conscia bruta sui.
si patulum spolians mundum deperdet avarus,
quae lateant in se, quomodo noscet homo?
STVDIA
Anxietate studens examinis exanimatus
quid didicit? iuncti terror et error eunt.
DE NUNTIIS VITAE IN MARTE REPERTAE
Praebuit in caelis iam Mars vestigia vitae.
Mars tamen in terris nil nisi funus habet.
INOPIA ET COPIA
Plures exiguo contingent aere dolores
quam tibi congestis gaudia divitiis.
TEMPORA MVTANTVR: AD CVLTOREM RECTI
Solus nosce tua quam sis aetate, nec omne
quod nunc est vel erat ktema perenne fuit
virtutes proavis crebro sunt crimina natis,
et probitas suboli culpa frequenter avo est.
Christicolum indignum vix libertate putabat
adstinxisse Afris compede membra parens.
commoda progenies fingit mendacia, lene
ut fluat ingrata vita soluta mora.
non puduit credentem aliter cruciare parentes;
iam genitos quicquam credere saepe pudet.
nil doluit patri casus lachrimabilis hostis;