# Brad Walton 1.328-369

Contemporary, Brad Walton, Lines 1.328-1.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/brad-walton/1.328

fleti marmoreum socii colit umbra canistrum;
Petrus rus aperit, dum latet ipse lepus.
vivit anas vacuus geniali lance ferendus:
mors igitur placida vadit in Arcadia.
attamen incisae duro granite coronae
mente renascendi semen inesse monet.
ACTIO ET RENVNTIATIO: SYLLOGISMVS
Ille nihil fecit, nullo qui tempore legit,
cui, nisi deposuit, lectio nulla fuit.
ille igitur numquam sive ingens sive pusillum
fecit, qui nullo tempore deposuit.
DE SCVLPTO NAZISTAE VVLTV
Caeca superstitio. vehemens sine mente voluntas.
partibus humanis expoliatus homo.
MORTIS BENEFICIVM: AD ALBVM
Mors est, vipereo cuius lux mellea morsu est,
quaeque ornat vitam squaliditate sua.
pulchra iuvant magis et volumus magis, Albe, iuvari,
pulchra quod effugiunt, nosque quod auferimur.
siccine deformis nobis et sordida vita
quod procul interitus pectore sensus abest?
AD IANUM T., AMANTEM MALE PROFICIENTEM
Hoc tibi, cum venerem sumis, phantasma recurrit:
est tecum in tremulo, Iane, puella toro.
EPITAPHIVM ARMENTARII
"Corpus deserti ne sumant aequora campi!"
edita erat tenui maesta loquela sono.
nam iuvenis tristi quaerens postrema cubili,
iam moriente die mortis adibat iter.
"corpus deserti ne sumant aequora campi,
sub strepitu venit, quo canis exululat.
parcite vos gelidis artus componere bustis,
avia ne teneant aequora reliquias!
corpus deserti...." fugit vox, nec tamen ulla
cura fuit nobis ultima vota sequi.
exanima angusto tumulavimus ossa sepulchro.
vasta tenent miseras aequora reliquias.
VIS FVGIENS VERBORVM
Est perplexa etiam quae audita locutio primum
lucet, et in sensus labitur ambiguos.
namque inspecta diu phrasis una scatensque vacansque
significat quidvis, omnia quaeque, nihil.
SAECVLO VICESIMO EXEUNTE
Quisque sui generis fiat licet indole civis,
natio sed cultu redditur omnis idem.
PAPAVERA MENSIS IVLII: CARMEN SYLVIAE PLATH
LATINE VERSVM
Parvula tartareae, salvete, papavera flammae!
iste rubor valido nonne calore nocet?

---

Contemporary, Brad Walton. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walton.html.
