# Brad Walton 1.370-417

Contemporary, Brad Walton, Lines 1.370-1.417. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/brad-walton/1.370

adflatum nequeo folium tractare coruscans;
incolumis trepido lambitur igne manus.
lumina fulgentes delassant nostra tremores,
qui volitant, rugae sicut in ore rubent.
sanguineo referunt foedatos vulnere rictus
purpurei flores, sanguineasque stolas.
effugiunt fumi digitos. ubi semina somni?
grata ubi nausea, quam capsula vestra movet?
carpere si somnum, si possem effundere sanguen!
si possent tanto nubere labra malo;
ampulla vitrea mihi si stillare liquores
somniferi et segnes, absque colore tamen!
QVAEDAM ORIENTALIS DE MORTE TRACTATIO INSPECTA
Admoneor libro sapienter ponere librum:
ullius ipse suum lemma referre negat.
LAPSVS
Saepe gradu falsus reperit maiora petitis,
et meliora suis praemia propositis.
perspiciuntur enim prius obcaecata ruenti,
clarius et cursu fineque lucet iter.
nulla iam tabula, docta sed mente peragrat;
lapsus enim scite vadere perdidicit.
PROELIA
Continuis agitur pugnis felicior actus:
nam graviora intus bella quietus obit.
VALEDICTIO AD SACERDOTEM PAROCHIALEM
"E templis" ais, o superbe mysta,
"discessisse sacris piaque gente,
est Deumque relinquere angelosque."
quanti te facis et cohortem anilem!
POSTVLATEM PARENTALE
Iussit inane parens natos decernere vitam:
expertes pictam luminbus tabulam.
QVID ANGERIS?
Incassum gelido captus formidine langues,
frontibus incassum noxia cura sedet;
namque sub extremae caeco fundamine mentis
sunt lapidosa boni condita tecta senis.
omnia perpessus, primo grandaevior aevo,
ille nihil nescit, nec valet ille nihil.
omnes te ducit per casus, vulnera curat,
concussum pectus, pace tua, renovat.
SEPVLCHRVM MVLIERIS: VERSIO CARMINIS SINENSIS
LI HO SCRIPTVM
Obducta tenebris rorales orchide guttae
aspiciunt lachrimas surgere luminibus.
non dabitur coeptum fidi ducamus amorem,
nec subeam caras nupta beata domos.
gramen erit cubital, frigentes pallia silvae,
instita turbo, sonans tortile lympha decus.
perpetuas vario per noctes axe morata
illum, qui cessat, iam vigil opperior.
frigore caeruleae torpente nitescere flammae
conantur. pluvias montibus Auster agit.

---

Contemporary, Brad Walton. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walton.html.
