Latin
Lines 1.469-1.461
Contemporary, Brad Walton 1.469-461
Not analysed yet
VATICINATIO IVVENILIS
Exigua iuvenes habitare elegimus aede.
cur ita nos? nostrum quisque poeta fuit.
non secus everso patriae iam cogimur aere.
qui scribit versus saepe propheta fuit.
MVNDVS HOLOGRAPHICVS
Omnis uti partes in se pars implicat omnes,
atque hologramma unum milia tota capit;
sic elemento quoque suo concluditur orbis:
si minus intereat, maius et intereat.
ingentis minima tamen orbis sospite parte,
an misero totus funere sospes erit?
DVPLEX RATIONIS INDOLES
Est ratio tumefacta, humilis, demissa, superba,
imperat et paret, subditur atque regit.
imperium, nummos, munus si quaerit et artes,
turgescit celsae vi dicionis ovans.
quodsi nosse cupit, rerum submittitur orbi,
rebus et, ut penitus noverit, ima patet.
optata ingenium reddit servile potestas,
nec petitur causa gaza petenda sua.
cognitione manens, et non moderamine, rerum,
par submissa deo vivit Aristotelis.
quae sequitru dominae partes, ancilla revertit;
quae petit ancillae, maxima diva redit.
AD QVENDAM SCHOLAE BENEFACTOREM, QUI DONAVIT
CALVINI OPERA OMNIA
Te negat arbitrio libros donasse soluto
Calvinus. grates sed tibi quisque refert.
AD IVVENEM SCHOLASTICVM, QUI PROFICIENS SE PERDERE POTEST
Non usque optandum est, fugiendum saepe, quod optas:
palma tibi ne sit splendida poena, cave!
AD QVENDAM ANIMAE MEDICVM SEU PSYCHES IATRON
DE MORIBVS COMPVLSIS
Mores, mota suis quos mens compellit ab imis,
semper et adfecto cuique nocere putas.
multiplices miraeque soles exponere formae
ut modo sint tristes, ut modo ridiculae.
hic lavat assiduus, tum lotos abluit artus,
sanguineamque cutem deterit ipse suam.
hic penitus iussus muliebrem inducit amictum,
et tenui peplo fortia membra tegit.
attamen ingenium laudas, quod Apollinis ictu
artificis summum nobilis edit opus.
aut movet arcanas alios cognoscere causas
saepius exsomnes immemoresque cibi.
numquid quae celebras et quae tu despicis acta
uno largifico surgere fonte tenes?