Latin
1.27 to 1.51
Contemporary, Declaratio Iurium Hominis 1.27-51
Not analysed yet
Articulus XII Homo nemo intercessiones, sine causa, adire in suae ipsius vitae genus,familiam, domum, mutuam corresponsionem neque in sui fama detrimenta capere poterit. Suae quisque ipsius tutelae, ex lege contra easdem intercessiones aut detrimenta, potestatem habet. Articulus XIII Suae quisque et motus et sedis domiciliique, in omnium civitatum finibus, libertatis potestatem habet. Suam quisque potestatem habet quamlibet regionem atque suam relinquendi, in eandemque revertendi. Articulus XIV Suae quisque comparationis et usus, inter alias gentes, hospitii potestatem habet, vexationum causa. Quod ius non appellari potest, cum homo criminibus non publicis perquiratur vel rebus adversis Gentium Coniunctarum consiliis et rationibus. Articulus XV Suae quisque ipsius civitatis potestatem habet. Homo nemo sua civitate sine causa demi poterit nec civitatis iure mutandae. Articulus XVI Viri et feminae ius est ut, matrimonio aetate idonea, iungantur et familiam habeant, nullo modo generi, civitati, religioni imposito. Quibus de nuptiis, per nuptias, nuptiis dirimendis, paria iura. Nuptiae constitui possunt ipsis futuris coniugibus libere planeque consentientibus. Familia, societatis nucleus naturalis et praecipuus, ius utendi praesidio habet societatis et Rei Publicae. Articulus XVII Sui quisque ipsius patrimonii atque inter alios communis potestatem habet. Homo nemo suis bonis ex arbitrio potest demi. Articulus XVIII Suae quisque libertatis potestatem habet, cogitationis conscientiae religionis; ita ut religionem vel sententiam mutet, atque, solus vel communiter, in sacris docendis, exercendis, observandis, publice et privatim, ea possit colere. Articulus XIX Suae quisque ipsius libertatis potestatem habet, et opinandi et loquendi, de sua sententia nulla molestia affectus, atque nuntios et opiniones indagandi accipiendi divulgandi omnibus modis et nullis impedimentis. Articulus XX Suae quisque ipsius libertatis potestatem habet, et iure et honeste conveniendi et congregandi. Homo nemo, ut congregationi intersit, potest cogi.