# Declaratio Iurium Hominis 1.5-26

Contemporary, Declaratio Iurium Hominis, 1.5 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/declaratio-iurium-hominis/1.5

Articulus II Omnium hominum propria sunt quae iura et libertates in hac Declaratione enuntiantur: generis,vultus, sexus, linguae, religionis, opinionis civilis, nullo discrimine atque sine natione divitiis loco discretis. Praeterea nullum discrimen statuetur civitatis forma et iuris aut gentium, regionis aut territorii cuius quidam est, sive ea regio aut territorium sui iuris est vel in administrationis fiduciariae dicione vel non liberum vel in cuiuslibet imperii modi potestate. Articulus III Suae quisque ipsius vitae, libertatis, incolumitatis potestatem habet. Articulus IV Homo nemo iugo et servitute oppressus teneri poterit; nullo pacto, servitus et mancipiorum commercium. Articulus V Homo nemo in cruciatum poterit dari, suppliciis atrocibus adhibendis. Articulus VI Suae quisque ipsius probationis potestatem habet, ubicumque gentium, personae rationalis et civilis. Articulus VII Omnes homines ea lege, qua aequo modo defendantur, sunt pares, sine ullo discrimine. Omnes homines lege aequa suae ipsorum defensionis ius habent ab omni discrimine quod eam Declarationem violet, atque ab omni incitamento ad id discrimen efficiendum. Articulus VIII Suae quisque ipsius appellationis ad idonea tribunalia patria de facinoribus quae maxima et iusta iura violent ei relata a rei publicae institutis vel legibus, potestatem habet. Articulus IX Homo nemo sine causa prehendi, custodia teneri, vel exilio poterit affici. Articulus X Sui quisque, pari iure, iudices aeque ac coram omnibus adeundi potestatem habet, qui non opinioni obnoxii sint sed integri, ut iura officiaque sua constituantur atque criminis contra se iustae causae. Articulus XI Suae quisque ipsius innocentiae coniectae, sceleris accusatus, omni de defendenda causa auctoritate comparata et fide accepta, dum culpa ex lege in publico iudicio ostenta erit, potestatem habet. Homo nemo damnari poterit, si iussum, quod ipso hoc tempore aut ex domestico iure aut ex gentium non fuerit scelus, perpetraverit vel praetermiserit. Item nulla poena maior quam quae, scelere commisso, iure potest dici, irroganda.

---

Contemporary, Declaratio Iurium Hominis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/declaratio.html.
