# Declaratio Iurium Hominis 1.70-82

Contemporary, Declaratio Iurium Hominis, 1.70 to 1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/declaratio-iurium-hominis/1.70

Toti personae maturitati disciplina est dicanda, iurum et libertatum confirmationi et rationi, qua disciplina omnes gentes, omnia genera, omnes religiones intelligenda, observanda, amanda sunt, atque officiis Coniunctarum Gentium favendum ad pacem servandam. Parentium potestas est ut disciplinas, quibus liberi imbuantur, elegant. Articulus XXVII Sui quisque ipsius arbitrii ita potestatem habet ut vitae ad societatis doctrinam pertinenti particeps sit et artibus perfruatur, cum scientiae incrementis beneficiisque vehementer studeat. Suae quisque tutelae ius habet morum rationis utilitatis quae ex suis studiis scientiae litterarum artium efficiantur. Articulus XXVIII Suae quisque ipsius disciplinae societatis et gentium qua eiusdem DECLARATIONIS iura et libertates plane fieri possint, potestatem habet. Articulus XXIX Omnibus hominibus ad sodalicium officium est praestandum, quo modo mentes animique excoli possint. Sua quisque ipsius iura exercens et libertates derogationibus lege decretis afficiatur ad iurium aliorum et libertatum cognitionem et obsequium praestanda et ad morum legitimas necessitates explendas atque rei publicae tranquillitatis et communis commodi in populari societate. Contra Coniunctarum Gentium proposita et principia numquam haec iura et hae libertates exerceri possunt. Articulus XXX Cuius Declarationis nulla res ita potest putari ut quoddam ius exercendae operae vel faciendi facinoris detur cuivis Civitati, aliquot hominibus vel uni e multis, ut aliquot iurium et aliquot libertatum eiusdem labefactentur.

---

Contemporary, Declaratio Iurium Hominis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/declaratio.html.
