# Fides et Ratio 1.1-14

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.1-1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.1

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE
FIDES ET RATIO
CUNCTIS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPIS
DE NECESSITUDINIS NATURA
INTER UTRAMQUE
Venerabiles in Episcopatu Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
FIDES ET RATIO binae quasi pennae videntur quibus veritatis ad contemplationem hominis attollitur animus. Deus autem ipse est qui veritatis cognoscendae studium hominum mentibus insevit, suique tandem etiam cognoscendi ut, cognoscentes Eum diligentesque, ad plenam pariter de se ipsis pertingere possint veritatem (cfr Ex 33,18; Ps 27[26],8-9; 63[62],2-3; Io 14,8; 1 Io 3,2).
PROOEMIUM
« Nosce te ipsum »
1. Fieri quidem potest ut, tam in Orientis orbe quam in Occidentis solis plaga, iter quoddam dignoscatur quod, progredientibus saeculis eo usque hominum genus perduxerit ut cum veritate paulatim congrediatur seque cum illa componat. Hoc quidem iter sic explicatum est  neque aliter accidere potuit  intra prospectum quendam singularis hominum conscientiae: quo namque plenius res orbemque cognovit homo, eo magis ipsemet cognoscit se unica in sua natura, eodemque tempore instans fit interrogatio de significatione rerum suaeque ipsius exsistentiae. Quidquid se nobis obicit veluti cognitionis nostrae argumentum, hanc ipsam ob causam evadit vitae nostrae elementum. Admonitio illa Gnwqi seauton in superliminari inscripta erat Delphis in templo, principalem ut veritatem testificaretur quae minima omni homini sumenda erat regula quicumque inter res creatas se extollere cupiebat veluti « hominem » scilicet « sui ipsius cognitorem ».
Candidus intuitus veteres in annales luculenter aliunde demonstrat, variis in orbis regionibus multiplici humano distinctis cultu, exsistere eodem tempore principales illas interrogationes quibus vita designatur hominum: Quis egomet sum? Unde venio? Quoque vado? Cur mala adsunt? Quid nos manet hanc post vitam? Haec quaesita reperiuntur in sacris Israelis scriptionibus, at insunt etiam scriptis Veda necnon Avesta ; detegimus ea in operibus Confutii atque Lao-Tze, quemadmodum in praedicatione virorum Tirthankara ipsiusque Buddhae; exsistunt similiter ex Homeri carminibus ac tragoediis Euripidis et Sophoclis, perinde ac philosophicis in Platonis et Aristotelis tractatibus. Hae nempe interrogationes sunt quae ex illa communi profluunt inquisitione de sensu ipso quo numquam non hominis animus inquietatur: ex responsione vero, quae talibus redditur rogationibus, directio pendet quae vitae humanae est imprimenda.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
