# Fides et Ratio 1.106-108

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.106-1.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.106

37. Dum mentionem facimus de hoc motu quo Christiani ad philosophiam accesserunt, merito memorari decet statum circumspectionis quem apud Christianos concitabant alia culturae paganae elementa, uti, exempli gratia, doctrina « gnostica ». Philosophia, tamquam sapientia practica et schola vitae, facile misceri poterat cum cognitione indolis superioris, arcanae, paucis perfectis reservatae. Absque dubio Paulus ad hoc genus speculationum arcanarum mentem vertit, cum Colossenses ita admonet: « Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum » (2,8). Quam huius aetatis propria sunt Apostoli verba, si ea ad diversas arcanae doctrinae formas remittimus, quae hodie etiam mentes pervadunt quorundam fidelium qui debito critico sensu carent. Sancti Pauli vestigia sectantes, alii auctores I saeculi, praesertim s. Irenaeus et Tertullianus, vicissim exceptiones posuerunt circa excogitationem culturalem quae veritatem Revelationis interpretationi philosophorum subicere intendebat.
38. Christianismi igitur cum philosophia conventio nec immediata nec facilis exstitit. Usus philosophiae et frequentatio scholarum primis Christianis conturbatio visa sunt potius quam lucrum. Primum et urgens eorum munus erat nuntius Christi a mortuis exsuscitati, qui singulis proponendus erat hominibus, unde illi ad mentis conversionem et ad Baptismi petitionem conducerentur. Quod tamen non significat eos munus ignoravisse perspiciendi cognitionem fidei eiusque causarum. Prorsus aliter! Iniqua ergo et simulata evadit exprobratio Celsi qui Christianum « imperitissimum quemque et rusticissimum » (31) accusare ausus est. Causa huius contemptionis initialis aliunde est perquirenda. Revera, lectio Evangelii responsum ferebat tam satisfaciens quaestioni de vitae sensu, illactenus nondum solutae, ut philosophorum frequentatio res praeterita videretur et, quodammodo, superata.
Quod quidem hodie clarius videtur, si ratio habeatur de contributione Christianismi vindicantis ius universale accedendi ad veritatem. Deiectis repagulis stirpis, ordinis socialis et sexus, Christianismus inde ab exordiis nuntiavit aequalitatem omnium hominum coram Deo. Primum huius conceptus consectarium respexit argumentum de veritate. Ita aperte superata est notio altioris societatis, cui apud antiquos perquisitio veritatis erat reservata. Quandoquidem accessus ad veritatem bonum est quod ducit ad Deum, omnibus patere debuit haec via percurrenda. Viae quae ducunt ad veritatem multiplices perstant; attamen, eo quod christiana veritas vim salvificam possidet, unaquaeque harum viarum percurri potest ea tamen condicione ut ad extremam metam conducant, videlicet ad Iesu Christi revelationem.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
